라틴어 문장 검색

igitur amotus Cercinam, Africi maris insulam, quattuordecim annis exilium toleravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장9)
sorte ducti e primoribus civitatis unus et viginti:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장2)
exim continua per viginti annos discordia, non mos, non ius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장3)
viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장4)
illic viginti annis exilium toleravit Augustae ope sustentata, quae florentis privignos cum per occultum subvertisset, misericordiam erga adflictos palam ostentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장8)
nam principem orabat deligere senatores ex quis viginti sorte ducti et ferro accincti, quoties curiam inisset, salutem eius defenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장3)
At Iunium Gallionem qui censuerat ut praetoriani actis stipendiis ius apiscerentur in quattuordecim ordinibus sedendi violenter increpuit, velut coram rogitans quid illi cum militibus quos neque dicta imperatoris neque praemia nisi ab imperatore accipere par esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장1)
dein Piso viginti per annos pariter probatus publico funere ex decreto senatus celebratus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장9)
fine anni Poppaeus Sabinus concessit vita, modicus originis, principum amicitia consulatum ac triumphale decus adeptus maximisque provinciis per quattuor et viginti annos impositus, nullam ob eximiam artem sed quod par negotiis neque supra erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 39장4)
dein Rhodo regressus vacuos principis penatis duodecim annis, mox rei Romanae arbitrium tribus ferme et viginti obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장6)
ut tamen miles otium exueret, inter Mosam Rhenumque trium et viginti milium spatio fossam perduxit, qua incerta Oceani vitarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장3)
post lege Sullae viginti creati supplendo senatui, cui iudicia tradiderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장12)
iam sol repente obscu- ratus et tactae de caelo quattuordecim urbis regiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장7)
namque ad eam diem indiscreti inibant, quia lex Roscia nihil nisi de quattuordecim ordinibus sanxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 32장3)
quippe in regiones quattuordecim Roma dividitur, quarum quattuor integrae manebant, tres solo tenus deiectae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION