라틴어 문장 검색

alii volunt Quintilium Varum significari, cogna- tum Vergilii, de quo etiam Horatius "ergo Quintilium perpetuus sopor urget". tamen 'crudeli funere' ad quemvis potest referri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 2013)
Idibus Februariis, quo die has litteras dedi, forum institueram agere Laodiceae Cibyraticum et Apamense, ex Idibus Martiis ibidem Synnadense, Pamphylium (tum Phemio dispiciam κέρασ, Lycaonium, Isauricum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 17:1)
Romae a. d. v Idus Octobris a. 700 (54). MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM A. d. vi Idus Octobr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 22)
ideo autem 'Calabra', quod cum incertae essent kalendae aut idus, a Romulo constitutum est, ut ibi patres vel populus calarentur, id est vocarentur, et scirent, qua die kalendae essent vel etiam idus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6542)

SEARCH

MENU NAVIGATION