라틴어 문장 검색

Prodest etiam infra os vulnerum . . . laedi, quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장107)
Quo gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto vel albo ovi vel muliebri lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장123)
Si diebus iisdem alvus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leventur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장142)
Si suppuratio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장164)
Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장95)
Ac miserius etiam est, si lactens adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장26)
Ac primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장110)
1 Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 1장1)
Et quidem, quod maxime mirum videri potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et ventriculum quam contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장20)
Si intus aliqua procedet, quo ferrum tuto pervenire non poterit, collyrium demittendum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장48)
Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장11)
vehementiusque si iam carie vexatum est, quo crassior squama abscedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장97)
cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장224)
Ac primum supervacua curatio est in iis, qui ab infantibus id vitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장233)
quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeve similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION