라틴어 문장 검색

novas Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 15:4)
dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 64:1)
commeatus quoque omnis generis occulte ad eum a Gallicis populis mittebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 80:2)
commeatus imponendi M. Pomponio praetori cura data:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 351:1)
itaque, velut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita conclamatum ad arma est, portaeque raptim clausae et armati in muris vigiliaeque et stationes dispositae, ac nocte insequenti vigilatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 392:1)
eodem forte quo haec gesta sunt die naves quae praedam in Siciliam vexerant cum commeatu rediere, velut ominatae ad praedam alteram repetendam sese venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 481:1)
tormenta machinasque et advexerat secum, et ex Sicilia missa cum commeatu erant, et nova in armamentario, multis talium operum artificibus de industria inclusis, fiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 488:1)
praeter convectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 497:1)
itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 29:1)
Carthaginienses deduxerant naves, classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 31:1)
Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 99:1)
pars maxima classem quae ad commeatus excipiendos parata erat mittere iubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam incaute agentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 102:1)
raptimque omnia stimulante fortuna agebantur, et in quo quisque cessasset prodi ab se salutem omnium rebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 105:2)
igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri sunt coepta, ne naves in terram et obsidionem versae ac minime navali proelio aptae opprimerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 111:1)
his raptim pro tempore instructis mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION