라틴어 문장 검색

sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, carmina de domini funere rapta sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1412)
quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto, quidve Philoctetes ictus ab angue gemat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 45)
quem tenet Euxini mendax cognomine litus, et Scythici vere terra sinistra freti, innumerae circa gentes fera bella minantur, quae sibi non rapto vivere turpe putant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 106)
piscis item sequitur calamum raptus acumine vulnifico, credula saucius ora cibo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum12)
tum raptus simul ipse prandiumque sensim labitur in lacum leonum, et quas tunc epulas gerebat offert.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum20)
sed mox in auras igneis iugalibus curruque raptus e volavit praepete, ne de propinquo sordium contagio dirus quietum mundus afflaret virum olim probatis inclytum ieiuniis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium8)
exitu dulcis iuventae raptum ephebum viderat, orba quem mater supremis funerabat fletibus;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae22)
Eumenidum domina Stygio caput exerit antro rapta ad tartarei thalamum Proserpina regis, et, si quando suos dignatur adire Quirites, placatur vaccae sterilis cervice resecta, et regnare simul caeloque Ereboque putatur, nunc bigas frenare boves, nunc saeva sororum agmina vipereo superis inmittere flagro, nunc etiam volucres caprearum in terga sagittas spargere, terque suas eadem variare figuras, denique cum Luna est, sublustri splendet amictu;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권109)
"lugebas longo damnatos carcere centum, ut scis ipsa, patres, aut sponsus foedera pactae intercepta gemens diroque satellite rapta inmersus tenebris dura inter vincla luebat;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권147)
illius fidem figurans nube fertur anulus, hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium, quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.40)
num Maccabei martyris linguam tyrannus erutam raptamve pellem verticis avibus cruentis obtulit?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.151)
sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis, raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.64)
conpressa ligantur vincla lacertorum sub mentum et faucibus artis extorquent animam, nullo quae vulnere rapta palpitat atque aditu spiraminis intercepto inclusam patitur venarum carcere mortem.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1164)
manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:9)
Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum, fama super aethera notus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION