라틴어 문장 검색

moechum Anubin, et masculum Lunam, et Dianam flagellatam, et Iovis mortui testamentum recitatum, et tres Hercules famelicos inrisos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:3)
Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria conponi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis sub isdem vittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de Christianis querantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:2)
Iam quidem intellegi subiacet veritatis esse cultores qui mendacii non sint, nec errare amplius in eo in quo errasse se recognoscendo cessaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 8:2)
Et haec est summa delicti nolentium recognoscere quem ignorare non possunt, vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius testimonio conprobemus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 3:1)
dum recognoscimus, probantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:3)
Nam de isto ipsi recognoscite.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 1:3)
Coimus ad litterarum divinarum commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut recognoscere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:1)
Ceterum si requisisset, sequebatur, ut cognosceret requisitum et recognitum observaret et observatum propitium magis experiretur quam iratum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 11:1)
Qui status fidei, quae ratio veritatis, quod praescriptum disciplinae inter cetera saecularium errorum etiam spectaculorum voluptates adimat, dei servi, cognoscite, qui cum maxime ad deum acceditis, recognoscite, qui iam accessisse vos testificati et confessi estis, ne aut ignorando aut dissimulando quis peccet.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:1)
Quot igitur in habitu loci illius idololatrias recognoscis?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:5)
Iam nunc si1 putas delectamentis exigere spatium hoc, cur tam ingratus es, ut tot et tales voluptates a deo contributas tibi satis non habeas neque recognoscas?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:1)
Recognoscunt populum in ea, qua reliquerat, credulitate durantem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:1)
legibus deinde recitatis audi, inquit, Iuppiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 249:1)
ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 249:2)
ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare passuros nec esse Romae unde periculum libertati foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION