라틴어 문장 검색

interrogavit sapientes, qui tempora noverant, et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum ?
(불가타 성경, 에스테르기, 1장13)
His ita gestis, postquam regis Asueri deferbuerat indignatio, recordatus est Vasthi, et quae fecisset vel quae passa esset.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장1)
" Omnes servi regis et cunctae, quae sub dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, qui non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장11)
Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장14)
Non est qui noverit viam eius, neque qui cogitet semitam eius.
(불가타 성경, 바룩서, 1장31)
Sed qui scit omnia, novit eam, adinvenit eam prudentia sua; qui composuit terram in aeternum tempus, implevit eam iumentis quadrupedibus;
(불가타 성경, 바룩서, 1장32)
Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
(불가타 성경, 요나서, 2장8)
deice illos gladio diligentium te, et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장33)
Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장4)
Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장1)
Novi quippe, quanto studiosius nostra quam ceterorum bona diligamus.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:12)
Id si in uno quis noverit, reliqua eum ratio non latebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:7)
Quodsi nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta, quoniam sunt peregrina, nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos, quorum nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:12)
— Uix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:12)
Noui, inquam, deumque esse respondi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION