라틴어 문장 검색

multa primo die, cum de ipsa morte quaereremus, non pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recordetur, haud sane periculum est ne non mortem aut optandam aut certe non timendam putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:1)
Sic vos felices videam, coniciamus nos in balneum, meo periculo, non paenitebit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:4)
Nunc propero, nunc ire piget, rursumque redire paenitet, et pudor est stare via media.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 26:4)
Pravo favore labi mortales solent Et, pro iudicio dum stant erroris sui, Ad paenitendum rebus manifestis agi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.1)
Iuvenis recordans quotiens deceptus foret:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Meretrix et iuvenis: Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda.3)
Superest ut nec te consilii nec me paeniteat obsequii.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 1 2:1)
Nihil audio quod audisse, nihil dico quod dixisse paeniteat;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 5:1)
Praeterea cum recordarer, quanta pro isdem Baeticis superiore advocatione etiam pericula subissem, conservandum veteris officii meritum novo videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:1)
Nonne videtur tibi recordanti, quantum legerit quantum scripserit, nec in officiis ullis nec in amicitia principis fuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 18:1)
Quod me recordantem fragilitatis humanae miseratio subit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 10:3)
Quae mihi recordanti est quidem iucundum, quod me cum apud alios tum apud te tantis laudibus cumulat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 8:1)
Quod cum recordor, intellego mihi laborandum, ne qua parte videar hanc de me fiduciam providentissimi viri destituisse.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 10:1)
Quod me recordantem miseratio subit, quantum vigiliarum quantum laboris exhauserit frustra.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:1)
Si natare latius aut tepidius velis, in area piscina est, in proximo puteus, ex quo possis rursus astringi, si paeniteat teporis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:3)
Libuit etiam monimentum eius videre, et vidisse paenituit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION