라틴어 문장 검색

quorum omnium mox memor statuam ei auream in Palatio posuit et alteram ex ebore equestrem, quae circensi pompa hodieque praefertur, dedicauit prosecutusque est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 2장 1:4)
eandem Paridis histrionis amore deperditam repudiauit intraque breue tempus inpatiens discidii quasi efflagitante populo reduxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 3장 1:3)
equitem R. ob reductam in matrimonium uxorem, cui dimissae adulterii crimen intenderat, erasit iudicum albo;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:5)
omnis circa se largissime prosecutus nihil prius aut acrius monuit quam ne quid sordide facerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 2:1)
principatum uero adeptus neque in senatu iactare dubitauit et patri se et fratri imperium dedisse, illos sibi reddidisse, neque in reducenda post diuortium uxore edicere reuocatam eam in puluinar suum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 1:1)
Post quas pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant praesidio sagittariorum prosequente.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 27:2)
armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem metu arma iactare ac nota deverticula petere coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 10:2)
Sed nullum hoc die maius periculum adiit quam, dum copias reducit in castra.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 23:1)
Rex extraordinario periculo defunctus incolumis suos reduxit in castra.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 28:2)
Ac forte Macedonicas vestes multamque purpuram dono ex Macedonia sibi missam cum iis, quae confecerant, tradi Sisigambi iubet - omni namque honore eam et filii quoque pietate prosequebatur - admonerique , ut, si cordi ei quoque vestis esset, conficere eam neptes suas adsuefaceret, donoque se, quae docerent, dare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 23:1)
Iumenta quoque, ne longius prosequi possent, convulnerant duobus servis, qui regem comitabantur, occisis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 19:1)
Dum haec Amyntas agit, forte supervenerunt, qui fratrem eius Polemonem, de quo ante est dictum, fugientem consecuti vinctum reducebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 2:1)
"Eo pervenimus auspicium atque imperium secuti tuum, unde nisi te reduce nulli ad penates suos iter est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:8)
hanc Panope Dotoque soror laetataque fluctu prosequitur nitidis pariter Galatea lacertis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 144:1)
si fata reducunt te mihi, si trepidis placabile matribus aequor,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 347:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION