라틴어 문장 검색

nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 86:1)
confer sudantis ructantis refertos epulis tamquam opimos boves:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:5)
equidem malo materno, quamquam illi paternus etiam clarus spectatusque contigerit, pater quoque et patruus illustri laude conspicui.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 1:2)
Ad haec ego genera causarum ambitiose fortasse, addam tamen claras et illustres.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 3:1)
Me quidem illud etiam affligit et torquet, quod matrem eius, illam - nihil possum illustrius dicere - tantae feminae matrem, rursus videor amittere, quam haec, ut reddit ac refert nobis, sic auferet secum, meque et novo pariter et rescisso vulnere afficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 9:1)
Scribit exitus illustrium virorum, in his quorundam mihi carissimorum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 4:2)
Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae, Tuque, negaturis cera referta notis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 125)
Qui terque quaterque concutiens inlustre caput "temeraria" dixit vox mea facta tua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:2)
Sunt suburbia quae, licet sint nuper aedificata, sunt referta et inordinata, sufficientibus locis viridibus carentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 58:3)
In his tam vetustis narrationibus, praeclaro symbolismo refertis, praesens mens iam continebatur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 91:15)
nam quae iam littera Christum non habet, aut quae non scriptorum armaria Christi laude referta novis celebrant miracula libris?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3121)
nec solus pudor innocensve votum templum constituunt perenne Christo in cordis medii sinu ac recessu, sed ne crapula ferveat cavendum est, quae sedem fidei cibis refertam usque ad congeriem coartet intus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum8)
adfatim referta iam sunt adcubantum milia quinque panibus peresis et gemellis piscibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae32)
"inlustre quiddam cernimus, quod nesciat finem pati, sublime, celsum, interminum, antiquius caelo et chao."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae13)
ergo his auspicibus Traianus, Nerva, Severus et Titus et fortes gesserunt bella Nerones, quos terrena viros inlustres gloria fecit et virtus fragilis provexit in ardua famae, adscita e 1 terris sub religione iacentes!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권91)

SEARCH

MENU NAVIGATION