라틴어 문장 검색

Dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장2)
Ita Iugurthae placuerat, speranti mox effusos hostis invadi posse, Romanos sicuti plerosque remoto metu laxius licentiusque futuros.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장6)
Sed nocte ea, quae proxima fuit ante diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim immutata voluntate remotis ceteris dicitur secum ipse multum agitauisse, uultu colore motu corporis pariter atque animo varius;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장6)
Non timide itaque conponor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum, utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quicquid contra fortunam iactavi verborum contumacium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:4)
Quid istis, quae modo tractavimus, remotius a reformatione morum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 26:3)
an non putas inter causas facti operis esse numerandum, quo remoto factum non esset ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 6:5)
Nam si, quocumque remoto quid effici non potest, id causam iudicant esse faciendi, pauca dixerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 11:2)
Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectavit, donec Porsenna, cuius poenae favebat, gloriae invidit et ignem invito eripi iussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 51:2)
etiam remotis vitiis quid et quemadmodum debeamus facere, discendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:8)
Aestimemus singula fama remota et quaeramus, quid sint, non quid vocentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 54:3)
Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore amor eminebat remota omni lugentium scaena, nihil erat nisi quod veris dabatur adfectibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 21:1)
Interim permitte mihi ea, quae paulo remotiora videntur, excutere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 5:1)
Sed ioco quoque remoto aiebat rem uerissimam, non posse carnificem uenire nisi eo tempore quo iam exorari pater non posset.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 19:10)
ingratus est, qui remotis arbitris agit gratias.
(세네카, 행복론, Liber II 102:2)
Ipsam voluptatem, quam sequor, cui me emancipavi, remota illa improbo et damno.
(세네카, 행복론, Liber IV 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION