라틴어 문장 검색

pascimur arbitrio Mauri nec debita reddi, sed sua concedi iactat gaudetque diurnos ut famulae praebere cibos vitamque famemque librat barbarico fastu vulgique superbit fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:45)
scilicet Arctois concessa gentibus urbe considet regnum Rhodano capitique superstes truncus erit?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:105)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
haud equidem inmerito tanta virtute repressas Enceladi fauces obriguisse reor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam16)
concede iacenti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum11)
concede marito tu quoque neu Scythicas infensis unguibus iras exercere velis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae79)
Quid rear, adfatus quod non mihi dirigis ullos nec redit alterno pollice ducta salus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium1)
fortibus haec concessa viris solisque gerenda patribus et Romae numquam latura pudorem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:143)
nec non et senibus Fluviis concessa sedendi gloria;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:8)
sed divae, multoque minus quod rere, sorores in nostras (nimium!)
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:116)
tunc omnia rebar consilio firmata dei, qui lege moveri sidera, qui fruges diverso tempore nasci, qui variam Phoeben alieno iusserit igni compleri Solemque suo, porrexerit undis litora, tellurem medio libraverit axe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:3)
"Signa quidem, sociae, divos attollere contra nec fas est nec posse reor;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:39)
pro saevior ense parcendi rabies concessaque vita dolori!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:117)
"en tibi prisca quies renovataque saecula rursus, ut rebare, vigent?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:184)
dextera quin etiam ludo concessa vagatur aera petens poenasque animi persolvit avari terribili lucro vivosque imitata retentus cogitur adductis digitos inflectere nervis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:263)

SEARCH

MENU NAVIGATION