라틴어 문장 검색

Ab apro autem tradunt interemptum Adonin, hiemis imaginem in hoc animali fingentes, quod aper hispidus et asper gaudet locis humidis lutosis pruinaque contectis, proprieque hiemali fructu pascitur, glande:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 4:1)
Simulachrum huius deae in monte Libano fingitur capite obnupto, specie tristi, faciem manu laeva intra amictum sustinens, lacrimae visione conspicientium manare creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:1)
Ideo et Ammonem, quem deum solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal valet, sicut sol radiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 19:1)
Sub eodem simulachro species leonum sunt, eadem ratione terram esse monstrantes qua Phryges finxere Matrem Deum, id est terram, leonibus vehi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 20:1)
Non similiter, inquit, Malli, fingis et pingis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 10:4)
In tenebris enim fingo, inquit, luce pingo.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 10:6)
Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:2)
Fingere praeterea adferri quod quisque volebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 18:2)
Ea fit, cum aut forma corporis absentis describitur, aut omnino quae nulla est fingitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 9:3)
Fingit vero, cum dicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 10:4)
Scylla quoque et Charybdis et Circe decenter attingitur, et pro Solis armentis Strophades insulae finguntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 14:1)
Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 17:1)
Phidias, cum Iovem Olympium fingeret, interrogatus, de quo exemplo divinam mutuaretur effigiem, respondit archetypum Iovis in his se tribus Homeri versibus invenisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 23:1)
Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)
Hanc Virgilius non de nihilo fabulam fingit, sicut vir alias doctissimus Cornutus existimat, qui annotationem eiusmodi adposuit his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION