라틴어 문장 검색

Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
haec liberalitas effecit, ut, in qua civitate numquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset, quem is pater damnare potuisset, qui odisse non poterat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:2)
Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 112:1)
Ne putes istam Stoicam esse duritiam, Epicurus, quem vos patronum inertiae vestrae assumitis putatisque mollia ac desidiosa praecipere et ad voluptates ducentia, " Raro," inquit, " sapienti fortuna intervenit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 80:1)
saepe infesta patrono reum damnat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:4)
et iudex damnaturus quae fecit eligitur et corona pro mala causa stat bona patroni voce corrupta.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 37:3)
Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 38:2)
eloquentissimi uiri Platonis oratio quae pro Socrate scripta est nec patrono nec reo digna est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 8:7)
etiamsi actio est, lex quae de seruato loquitur ad personas tantum extraneas pertinet, ad filium et ad patrem non magis quam ad seruum et ad dominum, libertum et patronum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.12)
Memini illum cum libertinum reum defenderet, cui obiciebatur quod patroni concubinus fuisset, dixisse:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 10:2)
Bello ciuili patronus uictus et proscriptus ad libertum confugit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.2)
Patronus a liberto restitutionem peto.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.7)
Si noluissem patronum habere, potui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.29)
VARIVS GEMINVS et OTHO IVNIVS egerunt lenius, ut patronus remissurus uideretur operas, si optinuisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.34)
Ad uos hoc, patroni, spectat exemplum:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.19)

SEARCH

MENU NAVIGATION