라틴어 문장 검색

Ut si globi duo ad datam ab invicem distantiam filo intercedente connexi, revolverentur circa commune gravitatis centrum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:5)
& reliquorum, quibuscum actio illa non intercedit, commune gravitatis centrum nihil inde patitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 28:6)
In literis quae mihi cum Geometra peritissimo G. G. Leibnitio annis abhinc decem intercedebant, cum significarem me compotem esse methodi determinandi Maximas & Minimas, ducendi Tangentes, & similia peragendi, quae in terminis surdis aeque ac in rationalibus procederet, & literis transpositis hanc sententiam involventibus [Data aequatione quotcunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 36:1)
Pulsus propagari concipe per successivas condensationes & rarefactiones Medii, sic ut pulsus cujusque pars densissima Sphaericam occupet superficiem circa centrum A descriptam, & inter pulsus successivos aequalia intercedant intervalla.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 10:3)
Habes confitentem reum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:6)
Quisquis peccat inops, minor est reus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:7)
Breve tempus intercessit, et fidens manu Unum e Romanis provocabat barbarus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.11)
'Solebant testes in reos, non in damnatos interrogari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 6:2)
Erat hic quoque aestus ante oculos, si forte me appellasset vel ille cui adessem, vel ille quem contra, intercederem et auxilium ferrem an quiescerem sileremque, et quasi eiurato magistratu privatum ipse me facerem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 3:1)
Magna contentio, magni utrimque clamores aliis cognitionem senatus lege conclusam, aliis liberam solutamque dicentibus, quantumque admisisset reus, tantum vindicandum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 4:1)
Sed Marium una civitas publice multique privati reum peregerunt, in Classicum tota provincia incubuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:1)
Verebamur ne nos dies ne vox ne latera deficerent, si tot crimina tot reos uno velut fasce complecteremur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 8:1)
Nam nos quoque tam numerosum agmen reorum ita demum videbamus posse superari, si per singulos carperetur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 10:2)
nam Classici filia, quae et ipsa inter reos erat, ne suspicionibus quidem haerebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 19:1)
Cum mihi quidam e iudicibus ipsis pro reo gratiosissimo reclamarent, 'Non minus' inquam 'hic innocens erit, si ego omnia dixero.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION