라틴어 문장 검색

In hac itaque famis afflictione quam audistis, et timore obsidionis, et sollicitudine insidiarum assultuumque quos a foris Turci adhuc assidue inferebant, populoque Dei humiliato ac desperato, clericus quidam de terra Provinciae per visionem sibi lanceam revelatam asseruit, qua Dominus noster Jesus Christus in latere perforatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 86:1)
Revelato autem loco lignorum, Robertus Flandrensis, Robertus Northmannorum dominus, Gerhardus quoque de Keresi, assumpta manu equitum et peditum, trans quatuor milliaria profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 4:5)
Unde hac sitis pestilentia ingravescente, populoque catholico diu in obsidione laborante, visum est primatibus populi ex consilio episcoporum et cleri qui aderant, ut consulerent quemdam virum Dei, qui [0541D] erat in antiqua turri procerae altitudinis in monte Olivarum solitarius, quid agerent, quid primum insisterent, revelantes ei quanto desiderio ad ingrediendam urbem et sepulcrum Domini videndum aestuarent, et quanta in via pro hac fide et voto pericula sustinuissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:4)
Praeterea revelatum est cuidam fratri catholico et canonico S. Mariae Aquisgrani, Giselberto nomine, in septimo mense discessionis ac peregrinationis ejusdem ducis, quod caput omnium et princeps futurus esset in Jerusalem a Deo praescitus et constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 72:1)
Secunda autem feria jam primo sole radiante, episcopus Mediolanensium in medio exercitus exsurgens, divino tactus spiritu, hac die bellum adfuturum praedixit, et sermonem ad populum Dei viventis faciens, omnes ad confessionem delictorum venire admonuit, quos in nomine Jesu apostolica potestate a peccatorum nexibus absolvit, universos post datam indulgentiam brachio B. Ambrosii [0613B] Mediolanensis episcopi sanctificans et benedicens;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:1)
quin et lancea Dominica, quam Reymundus secum attulerat, est aucta ad sanctificandum et benedicendum populum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:2)
Et alibi, "Revela Domino viam tuam,et spera in eo, et ipse faciet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 43:6)
revelatum te in carceresuo tenet ligatum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 60:7)
Quare dixit, "Noli consilium tuum omni revelare homini.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 60:8)
"Nichil est tam opertum, utnon reveletur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:10)
Nam ut ait Salomon, "Qui ambulat fraudulenter, revelat archana;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 114:10)
Et iterum, "Cui omnes benedicunt, possidet populi bona."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 20:9)
Nisi benedicens, etc."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:53)
» Secretum ergo tuum, de quo non vis, ut sciatur, vel nonpotes habere consilium, quin reveletur, tibi soli habeas, nullique manifestes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 56:12)
revelatum vero te in carcere suo tenet ligatum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 56:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION