라틴어 문장 검색

vanitas nimirum fuit atque iactatio circa memoriam sua potius arte quam natura gloriantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 117:4)
cursus et agilitas et vel parum conveniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et contracta etiam cervicula.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 327:1)
Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장2)
At Iugurtha cognita uanitate atque imperitia legati subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장1)
advocabit illas facetias, quae risum evocare lugentibus possunt, et in se primum, deinde in nos iocabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 5:2)
moveat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:3)
Inprobum risus, insanum vultus habitusque demonstrat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:5)
iam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:4)
Nam cetera, quae cupiditates nostras inritant, deprimunt quoque animum et labefaciunt et, cum videntur adtollere, inflant ac multa vanitate deludunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 17:3)
Inventus est, qui flammis inponeret manum, cuius risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 20:2)
Non vincetur dolor ratione, qui victus est risu ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 18:8)
Non vis severius loqui nec moritura risum movere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 9:8)
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:1)
Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 9:4)
Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 24:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION