라틴어 문장 검색

Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi velle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 414:1)
consenuisse iam secum et rogationes promulgatas et vim omnem tribuniciae potestatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 415:2)
quae munera quando tandem satis grato animo aestimaturos, si inter accipiendas de suis commodis rogationes spem honoris latoribus earum incidant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 419:1)
proinde ipsi primum statuerent apud animos quid vellent deinde comitiis tribuniciis declararent voluntatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 420:1)
si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes vellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 420:2)
An hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et vivere in libera civitate sciam, reticere possim, L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae novem annis quibus regnant sumpsisse ut vobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis, se permissuros esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 427:1)
' Ut rogationes' inquit 'nostras, seu placent seu displicent seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis.'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 430:2)
obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum civem succlamare, 'bona venia vestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, antiquare alias'.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 431:1)
ergo si esset libera haec civitas, non tibi frequentes succlamassent, ' abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 433:2)
Rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 436:3)
non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur, nec centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 451:1)
omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 453:1)
oratio Appi ad id modo valuit ut tempus rogationum iubendarum proferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 454:1)
vixdum perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit, et per ingentia certamina dictator senatusque victus, ut rogationes tribuniciae acciperentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 462:1)
et comitia consulum adversa nobilitate habita, quibus L. Sextius de plebe primus consul factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 462:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION