라틴어 문장 검색

tum magis Armenias cupies accedere tigres et magis infernae vincula nosse rotae, quam pueri totiens arcum sentire medullis et nihil iratae posse negare tuae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 914)
vinceris aut vincis, haec in amore rota est.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 89)
aut prius infecto deposcit praemia cursu, septima quam metam triverit arte rota?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2513)
exactus tenui pumice versus eat, quo me Fama levat terra sublimis, et a me nata coronatis Musa triumphat equis, et mecum in curru parvi vectantur Amores, scriptorumque meas turba secuta rotas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 16)
nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces, fluminaque Haemonio comminus isse viro, Idaeum Simoenta Iovis cum prole Scamandro, Hectora per campos ter maculasse rotas?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 116)
quod non Taenariis domus est mihi fulta columnis, nec camera auratas inter eburna trabes, nec mea Phaeacas aequant pomaria silvas, non operosa rigat Marcius antra liquor;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 26)
mollia sunt parvis prata terenda rotis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 36)
sub terris sint iura deum et tormenta reorum, num rota, num scopuli, num sitis inter aquas, aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei, Tisiphones atro si furit angue caput, num tribus infernum custodit faucibus antrum Cerberus, et Tityo iugera pauca novem, an ficta in miseras descendit fabula gentes, et timor haud ultra quam rogus esse potest.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 519)
non me moribus illa, sed herbis improba vicit staminea rhombi ducitur ille rota.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 617)
mollia tu coeptae fautor cape lora iuventae, dexteraque immissis da mihi signa rotis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 932)
tuque tuo Colchum propellas remige Phasim, Peliacaeque trabis totum iter ipse legas, qua rudis Argoa natat inter saxa columba in faciem prorae pinus adacta novae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 224)
arboreasque cruces Sinis, et non hospita Grais saxa, et curtatas in fera fata trabes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2216)
nunc pretium fecere deos et (fallitur auro Iuppiter) obliquae signa iterata rotae felicesque Iouis stellas Martisque rapaces et graue Saturni sidus in omne caput;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 18)
Appia, dic quaeso, quantum te teste triumphum egerit effusis per tua saxa rotis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 811)
genus hic Rheno iactabat ab ipso, mobilis e rectis fundere gaesa rotis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1025)

SEARCH

MENU NAVIGATION