라틴어 문장 검색

Satius est autem prodesse etiam malis propter bonos, quam bonis deesse propter malos.
(세네카, 행복론, Liber IV 131:4)
Quanto satius est gratum adversus perceptas voluptates non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere !
(세네카, 행복론, Liber V 105:1)
Summae malignitatis est non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo adfecit.
(세네카, 행복론, Liber VI 56:2)
His ingratis et repudiantibus beneficia, non quia nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diverso nimis grati, qui aliquid incommodi precari solent iis, quibus obligati sunt, aliquid adversi, in quo adfectum me- morem accepti beneficii approbent.
(세네카, 행복론, Liber VI 117:1)
Quanto satius est honesta voluntate debere, quam rationem per malam solvere !
(세네카, 행복론, Liber VI 127:4)
Quemadmodum illi servaverunt bonorum civium officium, qui reddi sibi penates suos noluerunt clade communi, quia satius erat duos iniquo malo adfici quam omnes publico, ita non servat grati hominis adfectum, qui bene de se merentem difficultatibus vult opprimi, quas ipse submoveat, quia, etiam si bene cogitat, male precatur.
(세네카, 행복론, Liber VI 188:1)
cui enim non ex alieno incommodo lucrum ?
(세네카, 행복론, Liber VI 191:5)
satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi quam ab omnibus aliquam temptari.
(세네카, 행복론, Liber VII 86:3)
non tutelam illi, sed fidem debeo, multoque satius est illum non habere, quam me non reddere.
(세네카, 행복론, Liber VII 97:4)
Satius erat ista in oblivionem ire, ne quis postea potens disceret in- videretque rei minime humanae.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 80:1)
Dubitare se interim Fabianus noster aiebat, an satius esset nullis studiis admoveri quam his implicari.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 82:4)
sed tamen, mihi crede, satius est vitae suae rationem quam frumenti publici nosse.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 111:3)
Primum videbar depositurus omnia incommoda, cum lacrimas tuas, etiam si supprimere non potuissem, interim certe abstersissem ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 2:3)
Ne angustare videar vim eius et quidquid pessimum in se habet subtrahere, hanc commutationem loci sequuntur incommoda :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 27:3)
Adversus ipsam commutationem locorum de- tractis ceteris incommodis, quae exilio adhaerent, satis hoc remedii putat Varro, doctissimus Romanorum, quod, quocumque venimus, eadem rerum natura utendum est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION