라틴어 문장 검색

Non moratus ille usus est equo manuque plena scapulas eius subinde verberavit, interque risum proclamavit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:22)
inaudito enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:17)
' At ego dum bonatus ago et nolo videri levis, ipse mihi asciam in crus impegi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:32)
Numquid et crura in orbem pandere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:38)
unus etiam, dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:8)
. . | Iam reliqui revolutam passimque per totum effusam pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque [hac] vindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto diluo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:13)
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, Venantum subito vocibus conterritus Per campum fugere coepit et cursu levi Canes elusit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.3)
Ut vero cuneis notuit res omnibus, Princeps, ligato crure nivea fascia, Niveisque tunicis, niveis etiam calceis, Superbiens honore divinae domus, Ab universis capite est protrusus foras.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.22)
Si quando in silvis urso desunt copiae, Scopulosum ad littus currit et prendens petram Pilosa crura sensim demittit vado;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Ursus esuriens.1)
cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 5:4)
Nec femori committe femur nec crure cohaere Nec tenerum duro cum pede iunge pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 429)
Vidi ego conpedibus liventia crura gerentem, Unde vir incestum scire coactus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 237)
Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura, Si pudor est, rigido nec preme terga genu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 217)
Invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 220)
Talia Milanion Atalantes crura fugacis Optavit manibus sustinuisse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 222)

SEARCH

MENU NAVIGATION