라틴어 문장 검색

Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum.
(불가타 성경, 호세아서, 8장3)
Propterea haec dicit Dominus Deus: " Inimicus circumdabit terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae ".
(불가타 성경, 아모스서, 3장11)
et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum ".
(불가타 성경, 아모스서, 9장4)
Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
(불가타 성경, 미카서, 4장10)
Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.
(불가타 성경, 미카서, 5장8)
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.
(불가타 성경, 미카서, 7장6)
Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis.
(불가타 성경, 나훔서, 1장2)
et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos eius persequentur tenebrae.
(불가타 성경, 나훔서, 1장8)
Et tu ergo inebriaberis, eris despecta; et tu quaeres refugium ab inimico.
(불가타 성경, 나훔서, 3장11)
Ecce populus tuus, mulieres in medio tui; inimicis tuis late patebunt portae terrae tuae; devorabit ignis vectes tuos.
(불가타 성경, 나훔서, 3장13)
Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos; rex Israel, Dominus, in medio tui, non timebis malum ultra.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장15)
et dixit: " Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장7)
vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장9)
et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia confidenter ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장18)
Dixit autem Iudas et fratres eius: " Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION