라틴어 문장 검색

sic liberalitate utens nullas inimicitias gessit, quod neque laedebat quemquam neque, si quam iniuriam acceperat, non malebat oblivisci quam ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 5:1)
et cum locupletes eo facilius scelere se obligarent, quod integris patrimoniis exulabant, parricidas, ut Cicero scribit, bonis omnibus, reliquos dimidia parte multauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 3:3)
omnium inimicitiae hoc praetexto ad uos deferentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 28장 1:5)
quoque magis nullius non boni exempli fautor uideretur, mulieri libertinae octingenta donauit, quod excruciata grauissimis tormentis de scelere patroni reticuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 4:1)
Haec partim nulla reprehensione, partim etiam non mediocri laude digna in unum contuli, ut secernerem a probris ac sceleribus eius, de quibus dehinc dicam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 3:1)
quorum operum perficiendorum gratia quod ubique esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere conuictos non nisi ad opus damnari praeceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 3:3)
neque tamen conscientiam sceleris, quanquam et militum et senatus populique gratulationibus confirmaretur, aut statim aut umquam postea ferre potuit, saepe confessus exagitari se materna specie uerberibusque Furiarum ac taedis ardentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 4:3)
Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non scelere perculerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 4:1)
hunc heredem a matre sub condicione institutum, si de potestate patris exisset, manu emisit breuique, ut creditum est, interemit, insimulatum insuper parricidii et quasi paratum ad scelus uenenum ex conscientia hausisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 6장 1:2)
Offensarum inimicitiarumque minime memor executorue Vitelli[i] hostis sui filiam splendidissime maritauit, dotauit etiam et instruxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 14장 1:1)
"At satius est alieno me mori scelere quam metu nostro."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 7:5)
Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 30:2)
Ad cuius interitum vindicandum, quanta maxima celeritate potuit, contendit, advenientique sunt traditi tanti sceleris auctores.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 13:2)
At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus exequi statuunt regni cupiditate accensi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 1:1)
Sic peracta nocte sub lucis exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus in vestibulo praetorii aderant titulum sollemnis officii occulto sceleri praeferentes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION