라틴어 문장 검색

Sunt qui hunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud quos nunc quoque vocatur deus Maius qui est Iuppiter, a magnitudine scilicet ac maiestate dictus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 17:1)
Sunt qui dicant hanc deam potentiam habere Iunonis, ideoque regale sceptrum in sinistra manu ei additum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 23:1)
Item autem illi interpretantur Iovis fiduciam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 14:2)
Nam cum Iovem accipiamus lucis auctorem, unde et Lucetium Salii in carminibus canunt et Cretenses Δία τὴν ἡμέραν vocant, ipsi quoque Romani Diespitrem appellant, ut diei patrem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 14:3)
Iure hic dies Iovis fiducia vocatur, cuius lux non finitur cum solis occasu, sed splendorem diei et noctem continuat inlustrante luna:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:1)
diem igitur, qui vel nocturnis caret tenebris, Iovis fiduciam Tusco nomine vocaverunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:3)
unde et omnes Idus Iovis ferias observandas sanxit antiquitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:4)
Sunt qui aestimant Idus ab ove Iduli dictas, quam hoc nomine vocant Tusci, et omnibus Idibus Iovi immolatur a flamine.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:4)
Ut autem Idus omnes Iovi ita omnes Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis adfirmat auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 18:1)
quia tunc quoque Ianum Iovemque praefari necesse est, quos nominari atro die non oportet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 25:3)
Nam ideam haec dea Iovis capite prognata memoratur, id est de summa aetheris parte edita, unde origo solis est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 70:3)
mundus autem vocatur caelum, quod appellant Iovem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 15:2)
Nec ipse Iuppiter, rex deorum, naturam solis videtur excedere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 1:1)
sed eundem esse Iovem ac solem claris docetur indiciis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 1:2)
Iovis appellatione solem intellegi Cornificius scribit, cui unda oceani velut dapes ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION