라틴어 문장 검색

secantur haec plures species:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 231:6)
sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:3)
ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:1)
solet esse et pigra et trepida et secanti similis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 266:1)
per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est, qui hoc voluptatis causa docet quam qui necessitatis discit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 6:2)
Numquid aeger laudat medicum secantem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 9:3)
" Sic enim in species secabitur, ut dicamus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 11:5)
Rursus animalia in quas species seco ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 14:11)
urendus, secandus, abstinendus sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 7:4)
Gladium bonum dices non cui auratus est balteus nec cuius vagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis acies est et mucro munimentum omne rupturus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 14:1)
simile confuso est, quidquid usque in pulverem sectum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 3:4)
Eodem modo aliquid difficulter secari cogitavimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 17:4)
itaque sentit, quid sit, quo secari caro, quo uri, quo opteri possit, quae sint animalia armata ad nocendum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 21:3)
signum recursus regia ut fulsit rate et clara laetum remigem monuit tuba, aurata primas prora designat vias aperitque cursus, mille quos puppes secent.
(세네카, 아가멤논 10:4)
In hos ergo exitus uarius ille secatur lapis et tenui fronte parietem tegit, quam umetis seuere?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION