라틴어 문장 검색

Hac autem fidei summa circa unitatem ac trinitatem proposita, superest ut adversus inquisitiones dubitantium, congruis etiam similitudinum exemplis defendamus atque astruamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:11)
quaedam ei secundum substantiae modum propria maneat potentia, ut cum videlicet ipse Pater omnia facere possit quae Filius et Spiritus sanctus, hoc insuper habeat, ut a se ipso solus ipse queat existere, nec necesse habeat ab alio esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:4)
atque hoc modo cum fides ipsa postulati beneficii astruatur, tamen ipsa operis divini efficacia commendetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:10)
Est itaque divina sapientia quaedam divina potentia, per quam videlicet Deus cuncta perfecte discernere atque cognoscere habet, ne in aliquo errare per inscientiam possit, secundum quod scilicet Verbum ipsum Dei de ipsa Patris substantia esse dicitur, quod est Filium ex Patre genitum esse, sicut postmodum ipso annuente plenius disseremus, cum ad hujus scilicet generationis modum exponendum ventum fuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:1)
Nunc vero praesentis est operae auctoritates inducere, quibus vocabulo Patris divinam maxime astruamus potentiam exprimi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:2)
Quod autem supponitur, quia Filius hominis est, ex quo divinum maxime pendeat judicium, declarat secundum quod ipse Filius protestatus est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:15)
Sapientiam quidem per quam omnia ad integrum novit, virtutem vero, per quam omnium bonorum efficaciam complet, secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:8)
Spiritus sanctus secundum id quod dictum est, quia Deus spiritus est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:20)
Quod si hoc referant ad Messiam illum, scilicet maximum prophetam, ut aiunt, quem exspectant, qui tamen secundum eos homo purus erit, non etiam Deus, ostendant quis egressus ejus aeternus sit, vel unde aeternaliter egrediatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:9)
per hoc patenter ostendit quod statim spiritum ipsum ubique esse assignat per ipsum Deum quem ubique esse astruit, dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:25)
Homo Christianus litteris tantum ecclesiasticis eruditus cavet eos qui secundum elementa hujus mundi philosophantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:32)
"Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum elementa mundi (Coloss.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:34)
Quandocunque, inquit, supponimus Deum animali, secundum eam opinionem facimus quae coelum stellasque atque hunc mundum totum animatum esse confirmat, quos etiam deorum nomine appellaverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:23)
Ne quis forte sacris eruditus litteris abhorreat Hermetis philosophi verba, quibus videlicet ait de Deo Patre, qui secundum fecerit Dominum, hoc est genuerit Filium, cum profecto Deus Filius a Deo Patre, nec factus, nec creatus, sed tantum sit genitus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:6)
Secundum Apostolum quia in Christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION