라틴어 문장 검색

in vulnere ensem abscondit et penitus premens iugulo manum commisit:
(세네카, Thyestes 737:1)
abscondet - hoc, hoc mensa cludatur scypho
(세네카, Thyestes 936:1)
quis te locus, quae regio seducta, invia tuto reponet?
(세네카, Troades 516:1)
Si abscondero hunc hic, malum est, quia puer eciam eius est hic absconsus;
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:16)
acrius illa subit, Pontice, si qua tuast, quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos, nec vigilare alio limine cedat Amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 917)
nos uxor numquam, numquam seducet amica:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 626)
nec sic Leucadio classis Mareotica portu Actiacas abscondit aquas, in bella mariti dum venit a Phario dotalis turba Canopo, cum patrio Cleopatra ferox circumdata sistro milite vel piceo fulvas onerata carinas Dorida diffusam premeret Ptolomaide gaza.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 187)
"sectilibus paries tabulis crustatus ad aurea tecta venit, fulvo nimis abscondenda metallo;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem75)
Ubinam se nunc, velim dicas, gentium abscondunt qui saepe sibi de molibus facultatum congregatarum deque congestis iam nigrescentis argenti struibus blandiebantur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 1:1)
quousque prati comantis exuvias hibernis novalibus non ut eques sed ut bubulcus abscondis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:4)
"numquam ille imbelles Ossaea per avia dammas sectari aut timidas passus me cuspide lyncas sternere, sed tristes turbare cubilibus ursos fulmineosque sues, et sicubi maxima tigris aut seducta iugis fetae spelunca leaenae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권52)
non habeo diu probandam libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri frequenter expaveris, quotiens in illius facundiae tuae penetrali seductus altius litteras intro et in omnes a te studiorum sinus ducor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr2)
laetus mediis in sedibus aulae constitit, ingentique exceptus terga columna, vulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon, nunc velox ferro, nunc ille tepentibus herbis mitior, ipse alta seductus mente renarrat principia irarum, quaeque orsus uterque vicissim, quis locus insidiis, tacito quae tempora bello, qui contra quantaque duces, ubi maximus illi sudor, et indicio servatum Maeona tristi exponit, cui fida manus proceresque socerque adstupet oranti, Tyriisque incenditur exsul.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권157)
Mons erat audaci seductus in aethera dorso - nomine Lernaei memorant Aphesanta coloni - , gentibus Argolicis olim sacer;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권173)
Naturam abscondit, cum improbus recte facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 45)

SEARCH

MENU NAVIGATION