라틴어 문장 검색

parua haec quippe et quanquam paucis percontantibus adorata, tamen ignorantibus transcursa.
(아풀레이우스, 플로리다 1:4)
genus ignoratur, gloria uero magna, fortuna modica, sed ingenium nobile, memoria excellens, studia uaria, aemuli multi.
(아풀레이우스, 플로리다 9:18)
nam etiam eo tempore, quo prouinciam circumibas, manente nobis Honorino minus sensimus absentiam tuam, quamquam te magis desideraremus;
(아풀레이우스, 플로리다 9:49)
sunt et aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma inuisitata, uis cognita.
(아풀레이우스, 플로리다 10:4)
"quae si paulo accuratius exploraris, non modo compertu evidentia, verum etiam factu facilia senties."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:13)
"Ne tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras!"
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:15)
Tunc ego sensi naturalitus quosdam affectus in contrarium provenire:
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:1)
Ad haec Meroe (sic enim reapse nomen eius tunc fabulis Socratis convenire sentiebam)
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:6)
"Ignoras latronibus infestari vias, qui hoc noctis iter incipis?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:9)
"An ignoras, inepte, nudum nec a decem palaestritis despoliari posse?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:15)
"An tu solus ignoras prater aurum argentumque nullum nos pignus admittere?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:5)
quas ubi probe protuli, iam et de patria nostra et eius primoribus ac denique de ipso praeside scrupulosissime exploratis, ubi me post itineris tam saevi vexationem sensit fabularum quoque serie fatigatum in verba media somnolentum desinere ac nequicquam, defectum iam, incerta verborum salebra balbutire, tandem patitur cubitum concederem.
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:20)
"Ac dehinc tunc I demum Diophanes expergitus sensit imprudentiae suae labem, cum etiam nos omnes circumsecus I astantes in clarum cachinnum videret effusos."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:22)
"Tace respondit ille, Nam oppido puer et satis peregrinus es, meritoque ignoras Thessaliae te consistere, ubi sagae mulieres ora mortuorum passim demorsitant, eaque sunt illis artis magicae supplementa Contra ego Et quae, tu inquam Dic sodes, custodela illa feralis?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:6)
"Nec ipse ignoro, quam sit arduum, trinis civium corporibus expositis eum qui caedis arguatur, quamvis vera dicat et de facto confiteatur ultro, tamen tantae multitudini, quod sit innocens, persuadere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION