라틴어 문장 검색

et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 67:1)
hi senos sibi adiutores ad rem gerendam assumpserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 7:2)
omnia intra sex dies exacta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 168:3)
sena iugera in singulos data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 534:2)
tres missi sunt, C. Laelius, M. Valerius Messalla, Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 255:2)
ad frumentum classi exercituique coemendum in Calabriamque tres legati missi, Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 284:1)
id praecipui provinciae Macedoniae datum quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 326:2)
consulem nunc venire cum duabus legionibus Romanis, quae singulae sena milia peditum, trecenos equites habeant, et pari ferme numero sociorum peditum equitumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 559:2)
et legati duo, C. Sempronius Blaesus Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 47:1)
ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 133:1)
eas repleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 251:3)
petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera quae locassent probanda anni et sex mensum tempus prorogaretur, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 171:1)
dein pugnam conserui seni:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 937)
hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit, vendidit patri meo te sex minis, is te mihi parvolum peculiarem parvolo puero dedit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 417)
Te sene omnium senem neminem esse ignaviorem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 364)

SEARCH

MENU NAVIGATION