라틴어 문장 검색

ab eo pueros carmine instinctos indicauisse, ubi locorum defossa esset crumina cum parti eorum, ceteri ut forent distributi;
(아풀레이우스, 변명 40:11)
Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare;
(아풀레이우스, 변명 41:1)
quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus, incolumis, ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus sim initiare.
(아풀레이우스, 변명 41:5)
interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum.
(아풀레이우스, 변명 42:13)
non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum.
(아풀레이우스, 변명 42:14)
bellum uero puerum elegistis, quem quis sacrificio adhibeat, cuius caput contingat, quem puro pallio amiciat, a quo responsum speret.
(아풀레이우스, 변명 42:15)
unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis.
(아풀레이우스, 변명 43:3)
hoc puer nescit, ego non factum reuinco;
(아풀레이우스, 변명 43:12)
nam caducum esse puerum nec tu audebis negare.
(아풀레이우스, 변명 43:13)
facilius fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares.
(아풀레이우스, 변명 43:24)
num etiam puer aliqui incantauit?
(아풀레이우스, 변명 43:26)
Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est.
(아풀레이우스, 변명 44:1)
cupio enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad mentiendum.
(아풀레이우스, 변명 44:3)
cedo pueros istos, quibus confiditis:
(아풀레이우스, 변명 44:7)
quod si hic nescit quid didicerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, dic quid aduocato tuo mandaueris, exhibe pueros.
(아풀레이우스, 변명 44:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION