라틴어 문장 검색

si illa, separata hac, vana accusatio erat invidiamque tuam adversus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tempus differri, ut per se quaereretur utrum ego tibi an tu mihi, novo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 145:1)
ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea quae tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 147:1)
divisa itaque Macedonia partium usibus separatis, quanta universa esset, ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 364:1)
Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens consensus ex partibusque separatis ad universae figurae speciem ratae partis responsus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장17)
Aditus complures et spatiosos oportet disponere, nec coniunctos superiores inferioribus, sed ex omnibus locis perpetuos et directos sine inversuris faciendos, uti, cum populus dimittatur de spectaculis, ne comprimatur, sed habeat ex omnibus locis exitus separatos sine inpeditione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장14)
itaque nunc singulorum generum in aedificiis commensus symmetriarum et universos et separatos breviter explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장44)
Nobis autem ab his separandae sunt rationes et explicandae menstruae dierum brevitates itemque dilatationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장1)
In his ergo singulis nulla unquam alia pars invenietur, nisi quae ab ipsis denominata est, et ipsa tanum untias, ut supra iam dictum est. In tribus enim una pars sola est, id est tertia, quae a tribus scilicet denominata est, et ipsa terita pars unitas;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De prime et incompositio 1:2)
Ergo si convenit ex articulis hominis numerum inventum esse et ex membris separatis ad universam corporis speciem ratae partis commensus fieri responsum, relinquitur, ut suspiciamus eos, qui etiam aedes deorum inmortalium constituentes ita membra operum ordinaverunt, ut proportionibus et symmetriis separatae atque universae convenientes efficerentur eorum distributiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION