라틴어 문장 검색

semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit et quae desperat tractata nitescere posse relinquit atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:11)
et tamen idem scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti discrepet et quantum discordet parcus avaro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 296)
longe mea discrepat istis et vox et ratio.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:10)
qui discrepat istis, qui nummos aurumque recondit, nescius uti conpositis metuensque velut contingere sacrum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:21)
sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 153:1)
separata vero haec a praecepto non recedent, aut si consuetudo vicerit, vetus lex sermonis abolebitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 177:1)
neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 183:4)
quaeri solet, in scribendo praepositiones sonum quem iunctae efficiunt, an quem separatae, observare conveniat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 273:1)
nam etiamsi vir talis, qualem esse oportet studiis moribusque praepositum, modestam habere potest etiam iuventutem, tamen vel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis verum etiam suspicione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 29:2)
utile utrumque, et ideo neutrum ab altero separo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 116:3)
doctores quoque eius artis parum idonei Platoni videbantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et veris credibilia praeferrent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 240:1)
et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separavit a ceteris, quae quidem mortalia essent, animalibus, quam dicendi facultate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 260:1)
idque cum omnibus est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono viro non separamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 311:2)
quare igitur oratorem, quem a bono viro non separo, in eadem materia versari mirer?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 345:3)
quod causae non cohaeret, separatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 80:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION