라틴어 문장 검색

Undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus hominum perurgetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:4)
tamen antiquae nobis prosapiae patriaeque virtutis semen aliquod vel exiguum reservaret, ne penitus operis et creaturae suae omne circa humanum genus amputaretur insigne.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:2)
Cum enim alii deperissent, solus vitae egregiae merito, et praerogativa virtutis apud Deum dives, non est expertus malitiae corruptelam, per quem factum est ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:10)
Denique habes et in Genesi statim quod jusserit ut terra herbam pabuli germinaret, et lignum fructiferum cum fructu suo, et statim ejecit terra herbam pabuli, habentem semen secundum genus, et lignum fructiferum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:4)
Tunc enim pater cum filiis prius introivit, et filii cum parente, et postea uxor ejus, et filiorum ejus uxores, id est, non commiscetur sexus in introitu, commiscetur in egressu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:8)
Etsi vindicaverat in hominum genus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:7)
Omne igitur genus hominum jam non consumendum declarat, cum dicit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:15)
Ergo semper in eadem recursurum dum in hoc mundo est, genus memorat humanum, ut cum incipit annus, finiatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:5)
ego autem libenter his acquiescerem, ut generi hominum, ad parcimoniam magis et temperantiam, olerum usus inolesceret;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:6)
Deinde quia non omne hominum genus sapientiae et continentiae amore ducitur, ut continentiam sequi possit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:8)
Generale enim omnibus et commune praeceptum, non altiora indicit genera virtutum, quae utique paucorum sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 4:3)
Duo genera terrae, unum velut arenosum et pulverulentum, imo, ut expressius dicam, pulvis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:2)
aliud genus terrae fructiferum atque fecundum, hoc est, terra solidior et profunda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:3)
Vita est illis semper in fuga, uxoresque mercennariae conductae ad tempus ex pacto, atque (ut sit species matrimonii,) dotis nomine futura coniunx hastam et tabernaculum offert marito, post statum diem (si id elegerit,) , et incredibile est quo ardore apud eos in venerem uterque solvitur sexus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 4:1)
deformi genere mortis, excessit e vita iustissimus rector, ausus miserabiles casus levare multorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION