라틴어 문장 검색

Non uiolata uagi sileantur pascua Solis, non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus, finis et erroris miseri Phaeacia tellus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae24)
ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque universo senatu perstaret in incepto immitis animus, tum pater M. Fabius quando quidem inquit, apud te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati valet nec preces, quae saepe hostem mitigavere, quae deorum iras placant, tribunos plebis appello et provoco ad populum eumque tibi,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 464:1)
se tamen perstaturum in incepto, nec ei qui adversus dictum suum turbatis religionibus ac dubiis auspiciis pugnasset quicquam ex iusta poena remissurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 486:1)
sistunt inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet, intuentesque alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 23:3)
adeo silens ac prope mutum agmen incessisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 85:1)
absit invidia verbo et civilia bella sileant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 286:1)
et ille quidem in recusando perstabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 164:1)
ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 330:2)
senatus ac maxime primores eius in societate Romana cum fide perstare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 172:1)
si in pertinacia perstent, vi rem gerere ac temptare si qua parte invadere urbem possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 226:2)
eam unius hominis temerariam vocem silentio omnium exstinguendam esse et, si quid umquam arcani sanctive ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliviscendum, pro non dicto habendum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 289:1)
quam ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt ut silentes integram plebem in contionem sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 316:2)
vos fraudem deum primo benignitate, dein vestra ipsi virtute dies noctesque perstando ac pervigilando in armis vitastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 483:1)
sed ut fieri id posset, praecipit iuvenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 136:1)
ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenturve laude sua:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 156:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION