라틴어 문장 검색

Parthica quae tantis variantur cingula gemmis regales vinctura sinus?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:46)
sub tua purpurei venient vestigia reges deposito luxu turba cum paupere mixti (omnia mors aequat);
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:166)
stat pronuba iuxta stellantes Nox picta sinus tangensque cubile omina perpetuo genitalia foedere sancit;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:201)
haec post cunabula dulci ferre sinu summoque Iovi deducere parvam sueverat et genibus ludentem aptare paternis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:95)
liquitur in roremque pedes et brachia manant nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:154)
pernix invadit utramque cincta sinus, exerta manus, armata bipenni alternasque ferit totisque obnixa trementes viribus impellit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:250)
complectitur ambas, sicut erant, alteque levat retroque solutis crinibus ascendit fastigia montis anheli exuperatque aestus et nulli pervia saxa atque indignantes vestigia calcat harenas:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:252)
quae me vestigia ducent?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:281)
ceu murmurat alti impacata quies pelagi, cum flamine fracto durat adhuc saevitque tumor dubiumque per aestum lassa recedentis fluitant vestigia venti.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:33)
parvus reptavit in isto saepe sinu teneroque per ardua colla volutus ubera quaesivit fletu linguisque trisulcis mollia lambentes finxerunt membra cerastae;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:42)
nec canos prodesse seni puerique cruore maternos undare sinus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:32)
laceros iuvat ire per artus pressaque calcato vestigia sanguine tingui.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:261)
cuius ob innumeras strages angustus Averni iam sinus et plena lassatur portitor alno.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:292)
vestigia fratris germanae servant Hyades, Cygnique sodalis lacteus extentas adspergit circulus alas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:69)
Inde Caledonio velata Britannia monstro, ferro picta genas, cuius vestigia verrit caerulus Oceanique aestum mentitur amictus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:115)

SEARCH

MENU NAVIGATION