라틴어 문장 검색

"sciscitati nomen cuiusdam Nicanoris qui genere Thracio proditus ius amicitiae summum cum illo Demochare colebat, litteras affingimus, ut venationis suae primitias bonus amicus videretur ornando muneri dedicasse."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:52)
"Iamque fores et ius dominae proximanti occurrit una de famulitione Veneris, nomine Consuetudo, statimque, quantum maxime potuit, exclamat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:57)
"Iam faxo nuptias non impares sed legitimas et iure civili congruas, en illico per Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:175)
"Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus, nec ad exemplum naccinae truculentiae sulphuris te letali fumo necabo, ac ne iuris quidem severitate lege de adulteriis ad discrimen vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:7)
Quibus protenus dignitatis iure consueta loca residentibus rursum praeconis vocatu primus accusator incedit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:2)
"Si tibi denique societas ista displicet, possumus omnia quidem cetera fratres manere, ab isto tamen nexu communionis discedere:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:5)
nam et quid potissimum abhorreret asino excogitantes scrupulose, ad explorandam mansuetudinem id offerebant mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, pisces exotico iure perfusos.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:5)
consilio cuius regitur validaque manu ius.
(ARCHIPOETA, III6)
per hunc regnum Siculi fiet tui iuris;
(ARCHIPOETA, V45)
Quo proelio peracto, de ultramarinis partibus alius paganorum exercitus societati se adiunxit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 40 43:4)
Itaque si aliquid inter nos de his rebus vis agamus, quod aetati prudentiaeque tuae congruit, quod denique de nostro proposito iure a carissimis nostris flagitari potest, quaere aliquid nostra discussione dignum et ea pro vestris numinibus cura dicere, in quibus non te causae praevaricatorem putemus.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 5:2)
Petimus ergo et nobiscum petit omnis Africanarum ecclesiarum studiosa societas, ut interpretandis eorum libris qui graece scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam inpendere non graveris.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:2)
et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi animos tumultuantium deleniret, quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit, et dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum iure firmando locutus est, propter homines, qui dilectione coniugum tumultuari poterant, fuisse mentitum, scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas?
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:3)
Huc accedit quia illud, sicut iam conlocuti sumus, deinceps vitari potest et agi cum eo qui convertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se omnibus illis impedimentis exuerit et ex otio tendatur, cum eius res iam esse destiterit.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:3)
Videtur itaque mihi haec regula esse in rebus huiusce modi retinenda, ut, quicquid eo iure quo talia possidentur, eius fuerit qui alicubi clericus ordinatur, ad eam pertineat ecclesiam in qua ordinatur.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION