라틴어 문장 검색

Armenios victo rege Tigrane in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 2:1)
Praeclarum, inquit, diem mihi fore video, cum et vos adestis et adfuturos se illi quos ad conventus nostri societatem rogari placuit spoponderunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:1)
Hic igitur Ianus, cum Saturnum classe pervectum excepisset hospitio et ab eo edoctus peritiam ruris ferum illum et rudem ante fruges cognitas victum in melius redegisset, regni eum societate muneravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 21:1)
Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 1:2)
Postremo quid ita nomen servitutis horremus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 8:1)
Et certe nulla servitus turpior quam voluntaria.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 8:6)
Diogenes etiam Cynicus, licet ex libertate in servitutem venum ierat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 42:4)
quippe ab Androne quodam Laodiceno salutatus cum causam adventus requisisset comperissetque, nam ille se legatum de libertate patriae ad Caesarem venisse respondit, ita expressit publicam servitutem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 12:2)
dulcibus enim cum πέψει societas infida.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:4)
nec hoc contenta silvas petit accitis reliquis matribus in societatem furoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:5)
Quod si haec societas et rerum communio poetis scriptoribusque omnibus inter se exercenda concessa est, quis fraudi Virgilio vortat, si ad excolendum se quaedam ab antiquioribus mutuatus sit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:1)
et si plures peritos vel saltem amatores sui in convivii societate reppererit, sermonem de se patietur agitari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:3)
quia, velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant, si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:4)
sed esse in igne diversissimas qualitates nullam secum habentes societatem rebus manifestis probatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 22:2)
et sunt pauca quae 'us' producunt, ut senectus iuventus salus virtus palus servitus incus tus rus mus pus, tunc scilicet cum genetivus in 'tis' vel in 'ris' exit et habet paenultimam longam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 694)

SEARCH

MENU NAVIGATION