라틴어 문장 검색

quod libet ingenio, subigit traditque fruendum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:226)
ad Veneris partes ingeniumque redi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:42)
viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
geminantur vera pavoris ingenio:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:272)
taceo, laesi quod transfuga fratris, quod levis ingenio.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:168)
ingenio minuit merces properata favorem:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:7)
cautius ingentes morbos et proxima cordi ulcera Paeoniae tractat sollertia curae parcendoque secat, ferro ne largius acto inrevocandus eat sectis vitalibus error.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:35)
utque est ingenioque loquax et plurima fingi permittens credique timor, tunc somnia vulgo narrari, tunc monstra deum monitusque sinistri:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:76)
nam consanguineos eadem cum forma figuret, hic propior matri fit tamen, ille patri dissimiles annos sollertia temperat artis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam12)
Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas, et, quae nunc estis quaeque fuistis, aquae, quod vos ingenium iunxit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)1)
cum fluat ingenium, cum sit qui dicta reportet, quae, nisi contemnor, causa relicta tibi?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium7)
naturam iuvat ipsa dolis et conscia sortis utitur ingenio longeque extenta per algas attactu confisa subit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine4)
hinc sacrae mandantur opes orbisque tributa possessi, quidquid fluviis evolvitur auri, quidquid luce procul venas rimata sequaces abdita pallentis fodit sollertia Bessi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:21)
Postquam parta quies et summum nacta cacumen iam secura petit privatum gloria portum, ingenii redeunt fructus aliique labores, et vitae pars nulla perit:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:31)
ingeniis patuit campus certusque merenti stat favor:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:138)

SEARCH

MENU NAVIGATION