라틴어 문장 검색

quin si stelligerum vultus convertat ad axem, nil intercurrens obtutibus inpedit ignem pervigilis animae, quamvis denseta graventur nubila et opposito nigrescat vellere caelum, sic arcana videt tacitis cooperta futuris corporeus Iohannis adhuc nec carne solutus, munere sed somni paulisper carne sequestra liber ad intuitum sensuque oculisque peragrans ordine dispositos Venturis solibus annos, procinctum videt angelicum iam iamque cremandi orbis in excidium, tristes 1 et percipit aure mugitus gravium mundi sub fine tubarum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1233)
"hi, quos superbus despicis, quos execrandos iudicas, brevi ulcerosos exuent artus et incolumes erunt, cum carne corruptissima tandem soluti ac liberi pulcherrimo vitae statu in arce lucebunt Patris, non sordidati aut debiles, sicut videntur interim, sed purpurantibus stolis clari et coronis aureis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.87)
"age ergo, quidquid virium, quidquid potestatis tibi est, palam reluctor, exere!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.20)
"hoc, quod laboras perdere tantis furoris viribus, vas est solutum ac fictile, quocumque frangendum modo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.54)
iamque reluctantes sociarant vincula bigas, oraque discordi foedere nexuerant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.28)
illa reluctanti genibusque et calcibus instans perfodit et costas atque ilia rumpit anhela, mox spolia exstincto de corpore diripit;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1165)
stant Manibus arae, caeruleis maestae vittis atraque cupresso, et circum Iliades crinem de more solutae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:8)
Stant terra defixae hastae, passimque soluti per campum pascuntur equi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:8)
At pius exsequiis Aeneas rite solutis, aggere composito tumuli, postquam alta quierunt aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:1)
Vos ite solutae, ite deae pelagi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:6)
somno vinoque soluti procubuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:10)
Rutuli somno vinoque soluti conticuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 9:9)
Circum omnis famulumque manus Troianaque turba et maestum Iliades crinem de more solutae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:2)
At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas, infelix crinis scindit Iuturna solutos, unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 32:1)
non tepidum ad solem pinnas in litore pandunt dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos inmundi meminere sues iactare maniplos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION