라틴어 문장 검색

consules deinde sortiti provincias sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 163:1)
nam praetores propter iurisdictionem maturius sortiti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 163:2)
itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 36:1)
itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 207:1)
is princeps iunctae cum Illyriis legationis datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 283:2)
advenienti extemplo senatus datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 147:1)
postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tribubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, in quam omnes, qui servitutem servissent, conicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 167:2)
moniti deinde consules a patribus ut, quoniam alterum ex his succedere C. Licinio, qui legatus nominatus erat, in Gallia oporteret, primo quoque tempore provincias aut compararent inter se aut sortirentur, sortiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 187:1)
datus qui circumduceret eum, L. Cornelius Scipio quaestor, qui et Capuam ei obviam missus fuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 543:1)
si is ager populi Romani fuisset nec cuiquam datus esset, dignissimum eo dono Prusiam habituros esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 546:3)
iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo, nam iusta ab iustis iustus sum orator datus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol11)
Dic mihi, isne istic fuit, quem vendidisti meo patri, qui mihi peculiaris datus est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 324)
ludi sunt, ludus datus est argentariis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS14)
Clerumenoe vocatur haec comoedia graece, latine Sortientes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS19)
nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 439)

SEARCH

MENU NAVIGATION