라틴어 문장 검색

non curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt et miserrimorum iuuenum simplicitate decepta speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum detrudunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.64)
fortem vocemus cuius horrentes comae maduere nardo, laude qui notas manus ad non virilem tympani movit sonum, mitra ferocem barbara frontem premens?
(세네카, Hercules Furens 7:8)
tu, tu malorum machinatrix facinorum, cui feminae nequitia ad audenda omnia, robur virile est, nulla famae memoria, egredere, purga regna, letales simul tecum aufer herbas, libera cives metu, alia sedens tellure sollicita deos.
(세네카, 메데아 5:5)
haud est virile terga Fortunae dare.
(세네카, 오이디푸스 2:4)
facilius exorari Antonium posse qui, cum tertius esset, reliquis III uiris hanc tam speciosam clementiae occasionem praeriperet.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 13:9)
non enim ad illa speciosa se contulit ad quae CESTIVS qui dixit, hoc grauius esse supplicium quam mortem, et ideo hoc Antonium eligere;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 10:4)
hinc et hinc fusis speciosa velis
(세네카, Thyestes 604:1)
Deinde circuivit totam faciem infula absque oculis, ut non videretur masculus sed speciosa virgo.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:12)
taceo fractas pondere arvinae iacere mammas quasque foedum esset in pectore virili vel prominere, has ut ubera materna cecidisse, taceo ventris inflexi pendulos casses parti genitalium, quia debili, bis pudendae turpibus rugis turpius praebere velamen.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:3)
Cum sis consulis pronepos idque per virilem successionem (quamquam id ad causam subiciendam minus attinet), cum sis igitur e semine poetae, cui procul dubio statuas dederant litterae, si trabeae non dedissent (quod etiam nunc auctoris culta versibus verba testantur), a quo studia posterorum ne parum quidem, quippe in hac parte, degeneraverunt, immane narratu est, quantum stupeam sermonis te Germanici notitiam tanta facilitate rapuisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 1:1)
pauci alteros, multi sese non offerunt solum sed inferunt, si aliquid pro virili portione secundum deum consulas veritatemque, omnia occurrunt levia varia fucata, et (quid dicam?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 1:3)
"is decor et formae species permixta virili."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:60)
"quin et metuenda propinquant tempora et extremis admota pericula metis, cedamus, paulumque animos submitte viriles atque habitus dignare meos, si Lydia dura pensa manu mollesque tulit Tirynthius hastas, si decet aurata Bacchum vestigia palla verrere, virgineos si Iuppiter induit artus, nec magnum ambigui fregerunt Caenea sexus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권109)
"sed mihi curarum satis est pro stirpe virili:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권148)
"numquamne virili summittere iugo?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam77)

SEARCH

MENU NAVIGATION