라틴어 문장 검색

Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in uolneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:1)
Quo magis Celsianae emendationis opus ad finem perducere festinamus, eo plures majoresque difficultates offendimus quae nos longius quam sperabamus morantur (Targa Morgagno;
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.146)
Targae in Celsum merita aliquot additamentis augere mihi licuit hujus viri labores, susque deque non habebunt, spero, meorum conatuum paucitatem quicumque lectores non ignorant quantum desudandum sit editori qui mendis expurgare interpretarique constituit opus scriptoris tam varia tamque difficilia pertractantis argumenta.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.155)
aliquid sperari potest vere et aestate.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 40:4)
si non decrescit, sed crescere desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamvis pejor, sola tamen occasio non omittenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 11:3)
Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione, aut balneo, aut coacta dejectione, aut vomitu, aut sudationibus, aut vino sperant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 6:2)
Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intelligi potest, fereque iisdem, quae in vulneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 1:1)
hunc tantis bellorum sidus in undis sperant, hunc pariter iusti sontesque precantur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:289)
rursum Stilichonis habenis sperabam me posse regi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:309)
quem simulacº vidit natus (nam clara nitebat Cynthia), permixto tremuerunt gaudia fletu complexuque fovens, quos non speraverat, artus "O mihi post Alpes nunc primum reddite," dixit, "unde tuis optatus ades?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:144)
Prospera sed quantum nostrae spes addita menti, tantum exempta Getis, qui vertice proximus astris post Alpes iam cuncta sibi promisit apertas nil superesse ratus, postquam tot lumina pubis, tot subitos pedites, equitum tot conspicit alas cinctaque fluminibus crebris ac moenibus arva seque velut clausum laqueis, sub pectore furtim aestuat et nimium prono fervore petitae iam piget Italiae, sperataque Roma teneri visa procul.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:177)
nubila non sperat tenebris condentia caelum nec graviter flantes pluviali frigore Cauros invocat aut arcum variata luce rubentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus2)
hic sibi promittit Venerem speratque Dianae coniugium castamque cupit violare Minervam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia27)
Prospera Romuleis sperantur tempora rebus in nomen ventura tuum.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:372)
cuncta pavet speratque nihil.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:78)

SEARCH

MENU NAVIGATION