라틴어 문장 검색

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias Musa supervacuas Antonius, et tamen illis me facit invisum, gelida cum perluor unda per medium frigus, sane murteta relinqui dictaque cessantem nervis elidere morbum sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris, qui caput et stomachum supponere fontibus audent Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 151)
at simul assis miscueris elixa, simul conchylia turdis, dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum lenta feret pitvita.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:12)
cum sale panis latrantem stomachum bene leniet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate10)
ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate26)
quamquam putet aper rhombusque recens, mala copia quando aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus atque acidas mavolt inulas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate29)
' 'deficient inopem venae te, ni cibus atque ingens accedit stomacho fultura ruenti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:23)
nam lactuca innatat acri post vinum stomacho;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:7)
magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit, sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:17)
manum stomachumque teneto, dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.27)
acria circum rapula, lactucae, radices, qualia lassum pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.7)
mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 406:3)
unus, quod interim sufficere illos minores existimant, et bono sane stomacho contenti sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 34:3)
livores et tumores in corpore cruditatis an veneni signa sint, non tractat orator?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 352:1)
ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa, fecerunt servi Milonis, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset, interim paulo liberiore, qualis est illa, nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 210:1)
alioqui sunt quaedam signa utrique parti , ut livores, tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis) et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus, in quo est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION