라틴어 문장 검색

Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas aut caedi vel deteri potest sed incurrentia ultro retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conservant, quemadmodum proiecti quidam in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saevitiae vestigia tot verberati saeculis ostentant ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 14:3)
Proinde istos interroga qui flent, lamentantur, qui strictis gladiis nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt."
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 33:4)
Non negamus rem incommodam esse verberari et impelli et aliquo membro carere, sed omnia ista negamus iniurias esse ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 84:1)
Quicquid est tale, non est ira, sed quasi ira, sicut puerorum, qui si ceciderunt, terram verberari volunt et saepe ne sciunt quidem, cur irascantur, sed tantum irascuntur, sine causa et sine iniuria, non tamen sine aliqua iniuriae specie nec sine aliqua poenae cupiditate.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 14:1)
Vidit itaque strictis circa sellam suam gladiis commilitones suos, Cimbrum Tillium, acerrimum paulo ante partium defensorem, aliosque post Pompeium demum Pompeianos.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 182:1)
Quid properamus verberare statim, crura protinus frangere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 188:4)
Quem specularia semper ab afflatu vindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non sine periculo stringet.
(세네카, De Providentia, book 1 45:2)
Verberat nos et lacerat fortuna ;
(세네카, De Providentia, book 1 48:3)
Praebeo me non aliter quam rupes aliqua mari destituta, quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare, nec ideo aut loco eam movent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 149:1)
illud strictum eius et asperum et nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi uenia opus esset quae ab ipso uix inpetrabatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 3:6)
cum Athenas redisset et causam diceret, uisi sunt circa iudicium quidam Thracum cultu armati et ipse reus gladium strinxit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.3)
Cum iudices sententias ferrent, strinxi gladium, ut occiderem me, si dampnatus essem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.19)
intrauit ad filium stricto gladio pater, rogauit ut indicaret sibi causam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.4)
Strinxit gladium maritus, non ut uindicaret adulterium, sed ut faceret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.24)
Seruum si uerberari uoluisses, extra conuiuium abduxisses.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION