라틴어 문장 검색

sed subiecto iam uetustiore pure callum circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 2:5)
deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda * * * est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior uena incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 11:4)
momento enim alienantur, externo et insueto spiritu circumdato.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:2)
isque ab ima parte mediis tunicis leuiter innexus est, a superiore tantum circumdatus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 2:8)
Si quando autem in scrotum sanguis defluxit aliquidue concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:3)
deinde reliqua fasciae pars arte circumdatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 1:4)
Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera uestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:1)
dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:2)
ita superior ei summae circumdata in latera quoque caput moueri sinit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 12:4)
aut grandis pinna cummi uel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:8)
Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 2:3)
quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam ualentius;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 4:1)
sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 26:2)
quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 33:4)
fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION