라틴어 문장 검색

Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장53)
Si in ventrem sanguis confluxit, ibi in pus vertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장59)
ita sustinent, dum is adfectus in pus vertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장70)
Et levia quidem genera exercitationis infirmis conveniunt, valentiora vero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent (quod et in tabe et in stomachi vitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamvis diu manent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장13)
Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accessio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장15)
dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum vertat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장33)
Una est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullius vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장3)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장6)
nam facile id malum redire consuevit, et, sive cum frigus subit sive aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장32)
intestinum, quod verti videtur . . . prope spiritum elidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장3)
Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi vertuntur nec spumae profluunt nec nervi distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장3)
At si satis sanguis subit, recte imponitur quod adversus phymata quoque potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장86)
Est enim prudentis hominis primum eum, qui servari non potest, non adtingere, nec subire speciem . . . eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장19)
Id enim et in pus vertitur, et inflammationem movet, et glutinari volnus prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장166)
Furunculus vero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, maximeque ubi iam in pus vertit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장154)

SEARCH

MENU NAVIGATION