라틴어 문장 검색

excipiunt omissam tribuni, aliaeque subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones exsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 463:1)
subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem offensurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 477:1)
alia subinde manus Cenomanorum Etitovio duce vestigia priorum secuta eodem saltu favente Belloveso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt locos tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 390:1)
Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset totoque corpore interior periculo volneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit et in spatium ingens ruentem porrexit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 94:1)
aliud subinde bellum cum alterius orae Graecis exortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 379:1)
itaque subinde exsequuntur quaerendo a consule legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesidio tam valido et armato vim allaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 222:1)
pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat, qui praeter belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 560:1)
ego subinde suggeram quae vendatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 218:2)
haec consilia turbarunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum donis, ut subinde ut quaeque res nova decreta esset exploratam perferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 379:1)
sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore - adeo ferocia atque indomita ingenia esse - ni subinde auro, cuius avidissima gens est, principum animi concilientur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 200:3)
et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 664:3)
nam subinde ab Carthagine allatum est ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duceret, quae volgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 347:2)
alia subinde spes, postquam haec vana evaserat, excepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 347:1)
Marcellus insecutus est et subinde cedentem pressit, donec confligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha5)
cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo, sed etiam funeris exspectarent, neque superveniret quisquam, evanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 370:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION