라틴어 문장 검색

in hac igitur inmensitate latitudinum longitudinum altitudinum infinita vis innumerabilium volitat atomorum, quae interiecto inani cohaerescunt tamen inter se et aliae alias adprehendentes continuantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 54:2)
Quid vero tanta rerum consentiens conspirans, continuata cognatio quem non coget ea quae dicuntur a me conprobare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:1)
haec ita fieri omnibus inter se concinentibus mundi partibus profecto non possent, nisi ea uno divino et continuato spiritu continerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:3)
Et cum quattuor genera sint corporum, vicissitudine eorum mundi continuata natura est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:2)
atque hi tanti ignes tamque multi non modo nihil nocent terris rebusque terrestribus, sed ita prosunt ut si mota loco sint conflagrare terras necesse sit a tantis ardoribus moderatione et temperatione sublata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 92:4)
itaque et mari continuatus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem spiritum praebet animantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:2)
Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione continuatam conspirare dicebas, illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse nisi ea uno divino spiritu contineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 28:1)
Videsne igitur deorum iudicio, si vident res humanas, discrimen esse sublatum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 83:7)
eundemque ferunt haec quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in suum quicque fanum referret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:4)
recte videretur, nisi et virtutis et vitiorum sine ulla divina ratione grave ipsius conscientiae pondus esset, qua sublata iacent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 86:2)
Quae enim esset ista mens vel quae vita potius non modo disputandi, sed etiam vivendi ratione sublata?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 9:4)
At vero postea tot leges et proximae quaeque duriores, tot rei, tot damnati, tantum [Italicum] bellum propter iudiciorum metum excitatum, tanta sublatis legibus et iudiciis expilatio direptioque sociorum, ut imbecillitate aliorum, non nostra virtute valeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:8)
fraudandi enim spe sublata solvendi necessitas consecuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:7)
qua sublata beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:4)
sublatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 121:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION