라틴어 문장 검색

quae ne ira obstaret bono publico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, qui sua quoque eum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 542:2)
M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos ut partem secum capesserent decoris in transversa latera hostium incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 571:1)
nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, advenientem incomposito agmine Marcium adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 624:1)
ab his, propter quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 642:1)
consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 69:1)
id credo cognomen errorem in aedilibus fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis, convenientem errori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 115:1)
patres ab iubendo dictatore consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita deterruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 133:2)
is comitia consularia habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 140:4)
cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos Samnitesque ingentes conscribere exercitus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 156:2)
ibi duo consulares exercitus diversis vagati partibus omnia spatio quinque mensum evastarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 193:1)
malle frustra operam insumptam, quam quicquam incidisse cur non satis esset Etruriae unus consularis exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 239:2)
ea ingenia consularia esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 303:3)
postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 305:2)
si consul malit in suam provinciam ire, Volumnium in Etruriam ad consulem cum exercitu iusto consulari proficisci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 355:3)
comitia consularia L. Papirius habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 679:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION