라틴어 문장 검색

Fit autem hic habitus modis compluribus, e quibus sufficiet pauca monstrare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 5:3)
Scintillas quidam putant ab aetherio candentes vigore, parumque porrectius tendere sufficientes, exstingui, vel certe radiorum flammas iniectas nubibus densis, acri scintillare contactu, aut cum lumen aliquod cohaeserit nubi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 6:1)
Sed cum vires parum sufficerent voluntati, sanguinisque profluvio vexaretur, mansit immobilis, ideo spe deinceps vivendi absumpta, quod percunctando, Phrygiam appellari locum ubi ceciderat comperit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 9:1)
Hactenus loqui, vigore virium labente sufficiet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 19:1)
Dein prudentiae eius indicia fuere vel plurima, e quibus explicari sufficiet pauca.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 7:1)
Denique id pro multis nosse sufficiet:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 13:1)
Sed cum haec saepe congeminando, refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore, minaretur extrema, id impetratur aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis, Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his magnitudine fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent innocui, transitus fidentior temptaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 13:1)
Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rapidis febribus, imperatores ambo diu spe vivendi firmata, ut erant in inquirendis rebus graviores quam in componendis, suspectas morborum causas investigandas acerrime, Ursatio officiorum magistro, Delmatae crudo, et Viventio Sisciano, quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, invidiam cientes Iuliani memoriae principis, amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 4:1)
hocque cognito, ut impraepedite ipse pergeret quo tendebat, sufficiens equitum adiumentum et peditum, mitti iussit ad loca, in quibus barbarici timebantur excursus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 11:3)
Vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni, leve quidem, sed cavendum iudicibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 7:1)
Damasus et Ursinus supra humanum modum ad rapiendam episcopi sedem ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur, ad usque mortis vulnerumque discrimina adiumentis utriusque progressis, quae nec corrigere sufficiens Viventius nec mollire, coactus vi magna, secessit in suburbanum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 12:1)
Hactenus deviasse sufficiet, nunc ad rerum ordines revertamur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 15:2)
Erat Thraciarum descriptio facilis, si veteres concinerent stili, quorum obscura varietas, quoniam opus veritatem professum non iuvat, sufficiet ea quae vidisse meminimus expedire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 2:1)
Haec pro tempore praecepisse sufficiet, cetera monere non desinam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 13:1)
Cui ideo Vulcatius successit Rufinus, omni ex parte perfectus, et velut apicem senectutis honoratae praetendens, sed lucrandi opportunas occasiones occultationis spe numquam praetermittens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION